Arcana Coelestia (Elliott) n. 5897

Previous Number Next Number See English 

5897. `Ad ponendum vobis reliquias in terra': quod significet medium et intimum Ecclesiae, constat ex significatione `reliquiarum' quod sint bona {1}juncta veris intus in homine recondita a Domino, de qua n. 468, (x)530, 560, 561, 660, 1050, {2} 1906, 2284, 5135, 5342, hic medium et intimum Ecclesiae; medium et intimum dicitur quia quod intimum apud hominem est, hoc in naturali, ubi intima et interiora simul sunt, medium tenet; {3}in genere, quae in illis quae successive consequuntur, intima sunt, eadem in illis quae ex illis simul sunt, ut est in naturali, in (x)medio seu centro sunt, ita se disponunt {4}intima in exterioribus. `Ad ponendum vobis reliquias in terra' involvit quod apud filios Jacobi intimum Ecclesiae erit, non quod illi in intimo essent sed quod repraesentativum Ecclesiae in omni sua forma apud illos institueretur, et quod Verbum ibi; (m)haec significantur per reliquias respective ad Ecclesiam abstracte a gente.(n) [2] Reliquiae tum residui passim memorantur in Verbo, sed per (x)illas et hos solum reliquiae et residui populi aut gentis secundum litteram intellecti fuerunt; at quod in sensu spirituali significent bona et vera in interiore homine a Domino recondita, hactenus prorsus ignotum fuit; ut in sequentibus his locis: apud Esaiam, In die illo erit germen Jehovae in honorem et in gloriam; et fructus terrae in magnificentiam et ornamentum evasioni Israelis, et fiet, relictus in Zione, et residuus in Hierosolyma, sanctus dicetur, omnis scriptus ad vitam in Hierosolyma, iv 2, 3; `relicti in Zione et residui in Hierosolyma' nusquam sanctificati fuerunt nec plus quam reliqui scripti ad vitam, unde liquet quod per `relictos et residuos' intelligantur {5} quae sancta sunt et scripta ad vitam; illa sunt bona conjuncta veris in interiore homine a Domino recondita: [3] apud eundem, In die illo non addent amplius reliquiae Israelis, et evasio domus Jacobi, inniti percussori suo, sed innitetur Jehovae, Sancto Israelis in veritate. Reliquiae revertentur, reliquiae Jacobi ad Deum potentem, x 20-22:

quod `reliquiae' non sint reliquiae alicujus populi aut gentis, constare potest ex eo quod in Verbo imprimis prophetico per `Israelem' non Israel, nec per `Jacobum' Jacob intellectus fuerit, sed per utrumque Ecclesia et quod Ecclesiae est; et quia hoc, per `reliquias' non reliquiae Israelis ac Jacobi sed {6}vera et bona quae Ecclesiae, intelliguntur; {m}immo nec reliquiae populi et residui gentis, cum ita dicitur, significant reliquias alicujus populi aut residuos alicujus gentis, quia per `populum' in sensu interno significantur vera, n. 1259, 1260, 3295, 3581, et per `gentem' bona, n. 1259, 1260, 1416; {7}quod per `reliquias' vera et bona significentur', ignotum fuerit et peregrinum appareat, est quia sensus litteralis, imprimis ubi est historicus, abstrahit et fortiter detinet a cogitando talia:(n) [4] apud eundem, Tunc erit semita reliquiis populi, . . . quae residuae erunt ab Asshure, quemadmodum fuit Israeli per mare, cum ascenderet e terra Aegypti, xi 16;

similiter '{4}residui' ab Asshure' sunt {5}qui non deperditi sunt per ratiocinia perversa; quod Asshur talia sint, videatur n. 1186: apud eundem, In die illo erit Jehovah Zebaoth in coronam ornatus et cidarim decoris reliquiis populi Sui, (x)xxviii 5:

apud eundem, Insuper addet evasio domus Jehudae residua radicem deorsum, et faciet fructum sursum; nam ex Hierosolyma exibunt reliquiae, et evasio e monte Zionis, xxxvii 31, 32:

apud eundem, Butyrum et mel comedet omnis residuus in medio terrae, vii 22:

apud Jeremiam, Congregabo reliquias gregis Mei ex omnibus terris, quo dispersi (c)illas, et reducam (c)illas ad caulam earum, ut foetificent et multiplicentur, xxiii 3:

apud eundem, Invenit gratiam in deserto populus residuorum gladio, eundo ad quietem dandum illi, Israeli, xxxi 2;

`populus residuorum a gladio in deserto' fuerunt illi qui dicti infantes, qui mortuis reliquis introducti sunt in terram Canaanem; infantes illi fuerunt {10}residui, et per illos significabantur bona innocentiae, et per introductionem in terram Canaanem repraesentabatur intromissio in regnum Domini: [5] apud Ezechielem, Residuos faciam, cum fuerint vobis evasores gladio inter gentes, quando dispersi fueritis in terra, tunc recordabuntur evasores vestri Mei, inter gentes ubi captivi erunt, vi 8, 9; quod bona et vera a Domino in interioribus hominis recondita repraesentata fuerint per `residuos et reliquias apud gentes', quo dispersi et ubi captivi facti sunt, est causa quia homo continue inter mala et falsa est, et ab illis in captivitate; (m)mala et falsa sunt quae per `gentes' significantur;(n) externus {11} homo quando separatus {12} ab interno, prorsus in illis est, quapropter nisi Dominus colligeret bona et vera, quae passim in vitae {13}progressu {14}insinuantur {15}(x)homini, homo nusquam salvari posset; [6] nam absque reliquiis est nulli (x)salus: apud Joelem, Fiet, omnis qui invocaverit nomen Jehovae, et evadet, quia in monte Zionis et in Hierosolyma erit evasio, sicut dixit Jehovah, et inter residuos quos Jehovah vocans, iii 5 [A.V. ii 32];

apud Micham, Erunt reliquiae Jacobi inter gentes, in medio populorum multorum, sicut leo inter bestias silvae, v 7 [A.V. 8]:

apud Zephaniam, Reliquiae Israelis non facient perversitatem, neque loquentur mendacium, nec invenietur in ore eorum lingua doli; hi pascent et requiescent, nec terrefaciens, iii 13;

describuntur hic reliquiae quoad quale suum, {16}hoc quale quod nusquam fuerit in {17}populo Israel vocato, notum est; {18} ex quo etiam patet quod per `reliquias' intelligantur {19}alia; quod bona et vera, liquet quia haec sunt quae `non faciunt perversitatem, {20}non loquuntur mendacium, nec invenitur in ore eorum lingua doli': [7] apud Zachariam, Implebuntur plateae urbis pueris et puellis ludentibus in plateis ejus, . . . quod mirabile erit in oculis reliquiarum populi Mei: . . . jam non sicut diebus prioribus Ego reliquiis populi hujus, . . . nam semen pacis, vitis dabit fructum suum, et terra dabit proventum suum, et caeli dabunt rorem suum; haeredes faciam reliquias populi hujus omnium istorum, viii 5, 6, 11, 12; `reliquiae' hic vocantur semen pacis, (x)et {21}sunt illi qui in veris boni, quorum fructificatio describitur per {22}quod vitis dabit fructum suum, {23}terra proventum suum, et {24} caeli rorem suum. [8] Reliquiae in sensu spirituali intellectae per {25]mala vitae et persuasiones falsi intercluduntur usque ut non amplius appareant, et per negationem veri quod prius agnitum {26}fuit, utrumque ex affectione, consumuntur, nam {27}hoc est commixtio veri et falsi, quae vocatur profanatio: de his {28}ita in Verbo: apud Esaiam, Removebit hominem, et multiplicabitur deserta in medio terrae, vix amplius in ea pars decima, et tamen erit ad exterminandum, vi 12, 13;

quod `decem' sint reliquiae, videatur n. 576, 1906, 2284: {29}apud eundem, Occidam fame radicem tuam, et residuos tuos occidet, (x)xiv 30;

de Philistaeis, qui sunt qui (x)in scientia cognitionum, et non in vita, n. 1197, 1198, 3412, 3413; residui vocantur `radix' quia ex illis ut ex radice egerminant bona et vera quae faciunt ut homo sit homo; quare `removebit hominem', ut mox supra apud Esaiam, est perdere reliquias: [9] apud Jeremiam, Juvenes morientur gladio, filii eorum et filiae eorum morientur fame, et reliquiae non erunt eis, xi (x)22, de viris {30}Anathoth: apud eundem, Sumam reliquias Jehudae, qui posuerunt facies suas ad veniendum in terram Aegypti, ad peregrinandum ibi, ut consumantur omnes; . . . et non erit evasor, aut residuus reliquiis Jehudae, qui venerunt ad habitandum in terra Aegypti, xliv 12, 14, 28;

quod qui ex Jehudah non {31}peregrinarentur in Aegypto, nec {32}habitarent ibi, et quod hoc illis tam severe prohibitum fuerit, erat causa quia `tribus Jehudae' repraesentabat caelestem Ecclesiam Domini, et caelestes {33} prorsus non volunt scire de scientificis quae per Aegyptum' significantur, sciunt enim omnia ex caelesti bono in quo sunt, quod bonum periret si se conferrent ad scientifica; immo qui a caelesti regno Domini, quia in caelesti {34}bono sunt, et caeleste verum est charitas, at spirituale verum est fides, ne quidem nominare volunt fidem, ne a bono descendant et {35}spectent retro, videatur n. 202, 337, 2715, 3246, 4448; 36}haec etiam sunt quae intelliguntur per Qui (x)super domo, non descendet ad tollendum quid e domo; et qui in agro, non revertetur retro ad tollendum vestimenta{37}, Matth. xxiv 17, 18;

videatur mox supra n. 5895: tum per illa verba, Mementote uxoris Loti, Luc. xvii 32, quae spectavit retro, et facta statua salis: de spectare et reverti retro, videatur n. 2454, 3652. [10] {38}Per gentes quae ita devovebantur ut ne quidem aliqui residui relinquerentur, repraesentabatur quod iniquitas ita apud illos consummata fuerit ut nihil boni et veri superesset, ita quod nullae reliquiae; ut apud Mosen, Percusserunt Ogum regem Bashanis, et omnes filios ejus, et omnem populum ejus, usque dum non reliquerint {39}residuos, Num. xxi 35, Deut. iii 3:

apud eundem, [11] Ceperunt omnes urbes Sihonis, et devotioni dederunt omnem urbem hominis, et mulieres, et infantem, non reliquerunt residuum, Deut. ii 34;

etiam alibi, ubi legitur quod devotioni dati fuerint. Cum reliquiis, seu bonis et veris in interioribus hominis a Domino reconditis, ita se habet: cum homo in bono et vero est ex affectione, ita ex libero, tunc bonum et verum {40} implantatur; et quando hoc, angeli e caelo propius accedunt et se conjungunt homini; haec conjunctio est quae facit ut bona cum veris in interioribus hominis existant; sed cum homo in externis est, ut cum in mundanis et corporeis, tunc removentur angeli, quibus remotis nihil prorsus ex bonis et veris illis apparet; at usque, quia semel conjunctio facta est, homo in facultate conjunctionis cum angelis est, ita cum bono et vero quae illis, sed conjunctio illa non fit saepius et plus quam Domino beneplacet, Qui disponit illa secundum omnem vitae hominis usum. @1 conjuncta$ @2 i 1738$ @3 quae enim$ @4 interiora$ @5 i talia$ @6 reliquiae veri ac boni$ @7 quod reliquiae et residui populi et gentis significent talia$ @8 residuae$ @9 quae non deperdita$ @10 reliquiae$ @11 i enim$ @12 i est$ @13 i ejus$ @14 after quae$ @15 et illa reconderet$ @16 quod$ @17 gente. . . vocata$ @18 i sed in historicis verbi memoratur contrarium$ @19 bona cum veris$ @20 nec$ @21 semen pacis sunt vera boni$ @22 vitem, quod dabit$ @23 per terram,$ @24 i per caeli rorem ejus (ejus perhaps d)$ @25 malam vitam$ @26 fuerat$ @27 haec est prophanatio, seu$ @28 etiam$ @29 A has the passage Apud eundem (Esaiam). . . viris Anathoth placed after 4448 below$ @30 Anathoth, a Levitical town, see Josh. xxi 18$ @31 peregrinaretur$ @32 habitaret$ @33 i illius Ecclesiae$ @34 vero$ @35 retro respiciant$ @36 A has in m de his etiam videatur mox supra n. 5895 f. ubi explicatur quid non spectare retro et qui in$ @37 i sua$ @38 See footnote n. 14, p. 355.$ @39 illi residuum A, Sch$ @40 i a Domino$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church