Arcana Coelestia (Elliott) n. 5898

Previous Number Next Number See English 

5898. `Et ad vivificandum vos': quod significet vitam inde spiritualem veris in naturali, constat a significatione `vivificare' quod sit vita spiritualis, de qua supra n. 5890; quia omne vitae spiritualis est ex reliquiis, ideo dicitur vita inde spiritualis; et quia inde est, etiam statim post illa quae de reliquiis dicuntur, dicitur `ad vivificandum vos', nempe vera in naturali quae per filios Jacobi repraesentantur, n. 5403, 5419, 5427, 5458, 5512.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church