Arcana Coelestia (Elliott) n. 6828

Previous Number Next Number See English 

6828. `Et duxit gregem post desertum': quod significet postquam tentationes subierunt, nempe illi qui in vero simplicis boni, constat ex significatione `gregis' quod sit Ecclesia ubi illi qui in vero simplicis boni, de qua mox supra n. 6827; et ex significatione `deserti' quod sit status tentationis; `desertum' enim significat parum habitatum et excultum, et quoque prorsus non habitatum et excultum, ita in sensu spirituali hominem vastatum quoad bonum et desolatum quoad verum, proinde hominem qui in tentatione est; qui enim in tentatione est in vastatione est et in desolatione; falsum enim et malum quae apud illum, emergunt, (c)ac obscurant et paene auferunt influxum veri et boni a Domino; verum quod influit nec apparet ei {1} talem vitam habere ut falsa et mala discutiat; {2}adsunt etiam tunc spiritus mali, qui dolorem inferunt, et desperationem de salute. Quod `desertum' talem statum significet, constat ex plurimis locis in Verbo, videatur n. 2708; et quia `desertum' significabat statum tentationis, et numerus `quadraginta' (m)durationem ejus quamcumque, n. 730, 862, 2272, 2273;(n) idcirco filii Israelis erant in deserto quadraginta annis {3}; et idcirco {4} Dominus fuit in deserto quadraginta diebus cum tentatus, Matth. (x)iv 2; Marc. i 13. @1 i non$ @2 inde ei desperatio de salute et dolor$ @3 i et ibi in tentatione$ @4 i etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church