Arcana Coelestia (Elliott) n. 6829

Previous Number Next Number See English 

6829. `Et venit ad montem Dei': quod significet quod bonum amoris Divini dein appareret, constat ex significatione `montis Dei' quod sit bonum amoris Divini; quod `mons' sit bonum amoris, videatur n. 795, 796, 2725, 4210, (x)6435; quod id bonum appareret postquam subierunt tentationes, significatur per quod veniret ad illum montem post desertum. Cum hoc (t)ita se habet: cum homo est in tentatione, {1} circum obsessus est a falsis et malis quae impediunt influxum lucis a Divino, hoc est, veri et boni, est {2}homo tunc quasi in tenebris; tenebrae in altera vita non aliud sunt quam {3}obsessio a falsis, nam haec demunt lucem, {4}ac ita perceptionem consolationis a veris ei qui in tentatione est; cum autem homo ex tentatione emergit, tunc apparet {5} lux cum suo calore spirituali, hoc est, verum cum suo bono; inde ei laetum post anxium; hoc est mane quod succedit nocti in altera vita; causa quod tunc percipiatur bonum et appareat verum, est quia {6}post tentationem verum et bonum versus interiora penetrant et irradicantur; cum enim homo in tentatione {7}est, est quasi in fame boni et in siti veri {8}, quare cum emergit, haurit bonum sicut esuriens cibum, et recipit verum sicut sitiens potum; et praeterea cum lux a Divino apparet, falsa et mala removentur, quibus remotis est aditus vero et bono {9} interius penetrandi; hae causae sunt quod post tentationes appareat bonum amoris cum sua luce a Domino. Quod post obscurum et anxium tentationum appareat lucidum et laetum, quia commune est in altera vita, omnibus ibi notum est. @1 i quia$ @2 is$ @3 falsa$ @4 hoc est,$ @5 i ei$ @6 tunc$ @7 fuit$ @8 i fuit$ @9 i et facultas but possibly d$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church