Arcana Coelestia (Elliott) n. 7246

Previous Number Next Number See English 

7246. In planeta Veneris sunt duo hominum genera indole sibi contraria; sunt qui immites et paene ferini, et sunt qui mites et humani; qui immites sunt et paene ferini apparent a parte planetae huc spectante; qui autem mites et humani sunt apparent a parte opposita. At sciendum quod ita appareant secundum status vitae eorum, nam status vitae sistit omnem apparentiam loci et spatii {1}. @1 i, ita quod tales non sint qui ab hac et ab illa parte illius telluris, modo differentiae status vitae eorum tales sint$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church