Arcana Coelestia (Elliott) n. 7247

Previous Number Next Number See English 

7247. Planeta Veneris in idea spirituum apparet ad sinistrum paulo retro, ad aliquantam distantiam ab hac tellure; in idea spirituum dicitur, quia nulli spiritui apparet sol mundi, nec (d)aliquis planeta, sed spiritus modo habent ideam quod sint, et secundum illam apparent, sol mundi a tergo sicut caliginosum quid, {1} planetae non sicut in mundo errantes, sed in suis locis constanter, de qua re videatur n. 7171. @1 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church