Arcana Coelestia (Elliott) n. 7248

Previous Number Next Number See English 

7248. Dictum mihi quod incolae illius planetae qui cum obeunt et fiunt spiritus, ab hac parte apparent, admodum delectentur rapinis et quam maxime edere ex rapinis, jucunditas illorum cum {1}cogitant de edere ex rapinis, mecum communicata fuit, et appercepta quod summa esset. Quod {2}incolae tali natura ferina etiam in hac tellure fuerint, patet ex historiis variarum gentium, tum ex incolis terrae Canaanis, 1 Sam. xxx 16; et quoque ex gente Judaica et Israelitica etiam tempore Davidis, quod quotannis excursiones fecerint et depraedati gentes et ex praeda laetati. Quod hos incolas planetae Veneris {3}concernit, quidem delectantur rapinis, sed usque non crudeles sunt; projiciunt homines quos diripiunt in aquas, {4}ac eo modo interimunt, {5}ast quos conservare possunt, conservant; et quos ita interemerunt, postea sepeliunt, indicium quod aliquid humani apud se habeant, secus ac Judaei quibus delectatio fuit projicere illos quos occiderunt, et exponere feris silvae et avibus devorandos, et quandoque saeve et crudeliter illos morti dare, 2 Sam. xii 31; quantum jucunditatis ex talibus habuerant Judaei, datum quoque erat percipere ex sphaera mecum communicata plurium illorum qui cito appulerunt et aufugerunt. @1 ex rapinis edunt$ @2 naturae tales ferinae incolae$ @3 attinet$ @4 et sic$ @5 at$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church