Divine Love and Wisdom (Ager) n. 395

Previous Number Next Number See English 

395. Quoniam Anima, quoad ipsum esse ejus, est amor et sapientia, et haec duo a Domino apud hominem sunt, ideo apud hominem creata sunt duo receptacula, quae etiam sunt habitacula Domini apud hominem, unum pro amore, et alterum pro sapientia[;] illud quod pro amore est, vocatur Voluntas, et alterum quod pro sapientia vocatur Intellectus: nunc quia Amor et Sapientia in Domino distincte unum sunt,* videatur supra n. 17 ad 22,** ac Divinus amor est Divinae Sapientiae Ipsius, et Divina Sapientia est Divini Amoris Ipsius, n. 34 ad 39,*** et illa similiter procedunt a Deo Homine, hoc est, Domino, ideo in homine duo illa receptacula et habitacula, quae vocantur Voluntas et Intellectus, a Domino ita creata sunt, ut distincte duo sint, sed usque ut unum faciant in omni operatione et in**** omni sensatione, non enim potest voluntas et intellectus separari in illis. [2] Verum ut homo possit receptaculum et habitaculum fieri, ex necessitate finis, factum est, quod Intellectus hominis possit supra proprium amorem ejus elevari in quandam lucem sapientiae, in cujus amore non est, et per id videre et doceri, quomodo victurus est, ut quoque in illum amorem veniat, et sic fruiturus beatitudine in aeternum. Nunc [autem] quia homo facultate elevandi intellectum supra amorem suum proprium abusus est, ideo destruxit id apud se, quod potuit esse receptaculum et habitaculum Domini, hoc est, amoris et sapientiae a Domino, faciendo voluntatem habitaculum amoris sui et mundi, ac intellectum habitaculum confirmationum amorum illorum. Haec origo est, quod bina illa habitacula, voluntas et intellectus, facta sint habitacula amorum infernalium,***** et per confirmationes pro illis, cogitationis infernalis, quam in inferno reputant pro sapientia. * Prima editio: sunt;

** Prima editio: 22:

*** Prima editio: 39;

**** Prima editio: iu ***** amorum infernalium, ubi in prima editione amoris infernalis,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church