Divine Love and Wisdom (Ager) n. 396

Previous Number Next Number See English 

396. Quod amor sui et amor mundi sint amores infernales, et quod homo in illos potuerit venire, et sic destruere voluntatem et intellectum apud se, est causa, quia amor sui et amor mundi ex creatione sunt coelestes, sunt enim amores naturalis hominis inservientes amoribus spiritualibus, sicut fundamenta inserviunt pro domibus; nam homo ex amore sui et mundi vult bene suo corpori, vult nutriri, vestiri, habitare, consulere suae domui, ambire functiones usus causa, imo honorari secundum dignitatem rei* quam administrat, propter obedientiam, et quoque ex jucundis mundi delectari et recreari, sed haec omnia propter finem, qui erit usus; per illa enim in statu est servire Domino, et servire proximo[;] at cum amor serviendi Domino et serviendi proximo est nullus, et amor serviendi sibi ex mundo solus, tunc amor ille a coelesti fit infernalis, nam facit ut homo immergat suam mentem et suum animum suo proprio, quod in se est omne malum. * Prima editio: rei,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church