Divine Love and Wisdom (Ager) n. 397

Previous Number Next Number See English 

397. Nunc ne homo per intellectum sit in coelo, sicut potest, et per voluntatem in inferno, et ne sic mentem divisam habeat, ideo post mortem omne intellectus, quod supra amorem proprium ejus est, removetur; unde fit, quod voluntas et intellectus apud omnes tandem unum agant; apud illos qui in coelo sunt[,] voluntas amat bonum, et intellectus* cogitat verum[;] apud illos autem qui in inferno sunt, voluntas amat malum et intellectus cogitat falsum. Similiter facit homo in Mundo, quando ex suo spiritu cogitat, quod fit cum solus est, tametsi multi aliter cum in corpore sunt, quod fit cum non soli sunt; quod tunc aliter, est quia intellectum suum elevant supra proprium voluntatis suae seu spiritus sui amorem. Haec dicta sunt, ut sciatur quod Voluntas et Intellectus duo distincta sint, et quod tamen creata sint ut unum agant, et quod ad unum agendum, si non prius, usque post mortem adigantur. * Prima editio: intellectus,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church