Divine Love and Wisdom (Ager) n. 420

Previous Number Next Number See English 

420. Simile effigiatur in Pulmone, cujus arteriae et venae correspondent affectionibus quae sunt amoris, et cujus respirationes correspondent perceptionibus et cogitationibus quae sunt intellectus, ut supra dictum est. Quod sanguis cordis in pulmone se purificet ab indigestis, et quod ex aere attracto se etiam nutriat conducibilibus, ex multa experientia constat; quod sanguis se purificet ab indigestis in pulmone, constat non solum ex sanguine influente, qui est venosus, et inde oppletus chylo collecto ab esculentis et vinosis, sed etiam ab exspirationibus quae humidae sunt, et ab illis perceptis odore narium ab aliis, ut et ex sanguinis refluentis in ventriculum cordis sinistrum diminuta copia. [2] Quod sanguis ex aere attracto se nutriat conducibilibus, constat ex immensa copia odorum et halituum ex viretis, floretis et arboretis continue effluentium; exque* immensa copia salium varii generis una cum aquis e terris, fluviis et stagnis; exque immensa copia halituum et effluviorum ex hominibus et animalibus, ex quibus aer impraegnatur; quod haec in pulmonem cum attracto aere influant, non potest negari, et quia hoc non potest negari, nec potest quin sanguis attrahat talia inde quae ei conducunt, et talia conducunt, quae affectionibus amoris ejus correspondent: inde est quod in vesiculis seu intimis pulmonis sint in multa copia venulae cum osculis, quae talia insorbent; tum quod sanguis refluens in ventriculum cordis sinistrum mutatus sit in arteriosum, ac niteat: haec confirmant, quod sanguis se purificet ab heterogeneis [in pulmone], et quod se nutriat ab homogeneis. [3] Quod sanguis in Pulmone se purificet et nutriat correspondenter affectionibus animi, hoc nondum notum est, sed est notissimum in Mundo spirituali: Angeli enim qui in Coelis sunt, unice delectantur odoribus, qui correspondent amori sapientiae illorum; at spiritus in inferno unice delectantur odoribus qui correspondent amori opposito sapientiae; hi odores sunt putores, illi autem odores sunt fragrantiae. Quod homines in mundo impraegnent sanguinem suum similibus secundum correspondentiam cum affectionibus amoris eorum, inde sequitur, quod enim spiritus hominis amat, hoc sanguis secundum correspondentiam appetit, ac respiratione attrahit. Ex hac correspondentia fluit, quod homo quoad amorem suum purificetur, si amat sapientiam, et quod conspurcetur si non amat illam: omnis etiam purificatio hominis fit per vera quae sunt sapientiae, et omnis conspurcatio hominis fit per falsa opposita veris sapientiae. * Prima editio: ex que


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church