Divine Love and Wisdom (Ager) n. 421

Previous Number Next Number See English 

421. XVII. Quod Amor seu Voluntas conspurcetur in intellectu, et ab illo, si non simul elevantur: quoniam si amor non elevatur, tunc manet impurus, ut supra n. 419, 420, dictum est; et cum manet impurus, amat impura, ut vindictas, odia, fraudes, blasphemias, adulteria; haec enim tunc sunt ejus affectiones, quae vocantur concupiscentiae, ac rejicit illa quae charitatis, justitiae, sinceritatis, veritatis, et castitatis sunt. Dicitur quod amor in intellectu, et ab illo, conspurcetur; in intellectu, dum amor afficitur impuris illis; ab intellectu, dum amor facit ut illa, quae sapientiae sunt, fiant sua servitia, et magis cum pervertit, falsificat et adulterat illa. De statu his correspondente cordis seu sanguinis ejus in pulmone, non opus est plura dicere quam quae supra n. 420 dicta sunt: solum quod loco purificationis sanguinis fiat conspurcatio ejus; et loco nutritionis sanguinis ex fragrantiis* fiat nutritio ex putoribus, prorsus sicut in coelo et in inferno fit. * Prima editio: fragantiis


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church