1987. De iis qui sunt hodie sicut ab antiqua Ecclesia
Sunt adhuc quidam, qui ex antiqua Ecclesia multum retinent, et conservant, qui quoque id prae aliis habent, quod percipiant num bonum, ideo quoque ab aliis rejiciuntur, putantibus {1} eos non absimiles esse enthusiastis, cum tamen antiquae Ecclesiae hoc erat, ut perciperent quod bonum, sic quid agerent, agnoscentes spirituum operationem, sed in semet solum spiritus Domini; ceteros rejiciunt; sed quia sunt inferioris sortis, non facile admittentes eruditos, ideo in simplicitate cogitant, nec multum cogitationes suas dilatant; illi in altera vita beati sunt, et mihi apparuerunt antrorsum versus superiorem partem frontis, ad aliquam distantiam, ac percipere potuerunt cogitata plenius et profundius quam caeteri spiritus, sic ut cum iis non loquutus simili modo, sed per cogitationis pleniora, quae caeteri non se intellexisse dicebant, ita non absunt procul a coelo. @1 ms. putantes$
1987a. Quomodo in vita corporis orant, mihi ostensum est, ut solitum, in oratione Domini, in qua eorum intellectus mihi communicatus, qui erat simplex, vix praeter sensum verborum, sed usque talis, ut non clausus, sicut apud alios, sed usque mollis, apertibilis, et sic angelis intelligibilis, sicut quaelibet idea, tametsi sensualis vocum, inservire potuisset pro vase. 1748, 18 Maj.