1988. Cum iis loquutum est quoque de perceptione, quod talis sit iis qui in vera fide, quod non solum agnoscant, quod nihil ex se cogitent ac cogitare possint, nec velle, proinde non agere, nam actio sequitur prorsus voluntatem, sed etiam quod percipiant, quod singula ex Domino, nam in ea cogitatione continue tenentur, quare etiam secundum beneplacitum Domini, percipiunt, quid in cogitatione, undenam, et a quibus spiritibus, quales sint, quandoque, et quae eorum cogitata, quid inter se loquuntur aut cogitant, quales eorum affectiones, cum differentiis, qui angelorum influxus, praeter innumera; nam sunt prorsus sicut spiritus, in altera vita, quod saepius de me fassi spiritus, nescientes quod in corpore essem. 1748, 18 Maj.