1990. De statu quarundam animarum post mortem
Plurima pars, et paene omnes, ignorant quae felicitas beatorum post mortem, quia nullam ejus perceptionem habent, quid beatitudo et felicitas interior et intimior prorsus in ignorantia latet; solum ex laetitiis et gaudiis corporeis, sensualibus et mundanis perceptionem habent, hinc quae ignorant, nihil esse putant, cum tamen gaudia corporea, et mundana sint nihili, spurci {1}, et similia, quae putrescere faciunt. @1 sic ms. ut et A.C. 540$