1991. Ut solum quarundam animarum primam beatitudinem memorem, quod quidam, qui in innocentia sua et simplicitate delectati sint amaenis hortis, lucis et similibus, ubi nihil lascivi, quae occuparunt mentes eorum, ii in altera vita, in talibus amaenis videntur sibi ambulare, et cum multis sociis delectari; ex iis de aliis potest concludi, sed hoc est prima delectatio beatorum, quae in se habet indefinitas {1} interiores. 1748, 18 Maj. Postea subeunt aliae jucunditates {2}, sic ordine et per gradus. @1 ms. indefinatas$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. fucunditas$