Spiritual Experiences (Buss) n. 1992

Previous Number Next Number See English 

1992. Quomodo etiam vertatur bonum in malum a spiritibus

Quidam vertunt bonum in malum ex dolo, quidam ex cupidine alia, sic plures causae sunt; sed hic solum memorare licet unum modum, quo bonum, spiritibus {1} fere nescientibus, apud eos vertitur in malum, ut qui fastidiverunt uxores, et inde ceperunt quasi nauseam, ita pro amore conjugiali: dum aliquid delitiosi aut jucundi, quod est amoris conjugialis ad eos pervenit, quia fastidiverunt eum, ideo illico apud eos, quasi nescientes, vertitur jucundum et delitiosum illud, in taediosum et fastidiosum, sic in contrarium, de qua re cum spiritibus loquutus; sic enim res se habet in aliis jucunditatibus et elitiis. 1748, 18 Maj. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. spiritus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church