1995. Quomodo angeli sentiunt ab iis quae mala sunt, et turpia
Per experientiam dabatur mihi nosse, et percipere, quomodo angeli sentiunt ea, quae in homine turpia sunt, proinde quae mala, legi enim de scortatione populi post Baalpeor, Num. XXV: et {1} tunc perceptio dabatur angelica, quae mecum communicabatur, quae talis erat, ut nihil foedum aut turpe perciperem, solum mite, quod describi nequit; comparari potest cum terrenis, ut quae angulata sunt, et sic pungentia, tanquam abrasis angulis seu punctoriis, contingerent. 1748, 19 Maj. @1 ms. XXV: et$