1996. De musica, qualem effectum in spiritus habeat
Bis contigit, quod audiverim musicam ex instrumentis chordarum, viol, och hakbrade {a}, in platea, quae ita mulcebat {1} spiritus, ut vix scirent aliter ac essent in coelo, nam exhilarati sunt, ut quasi extra se rapti, eorum gaudium sensi, quod multum erat; nunc quoque cum haec scribo, musica ista fidium, et pulstatilis chordarum, continuatur, ex ea sic alterantur, ut vix sint iidem. @1 ms. mulciebat$ @a = fidibus, et sambuca (verba suecica)$