1997. Quare joculatus cum iis, dicens, quod non mirum, quod Sauli spiritus malus mutatus fuerit, cum audivit Davidem pulsantem cithara [I Sam. XVI: 23], cum ii ita mutantur, et dixerunt, quod in statu sint, ut nihil usquam mali nunc cogitare nec facere possint, quia laetitia inde interiora eorum penetrat. 1748, 19 Maj.