2026. Quod homines pejores feris sint
Cum spiritibus, hodie, ac prius [1063] loquutus sum, de genere humano, quod pejores feris sint, quia inversum ordinem vivunt homines, ferae autem secundum ordinem: homines enim omnem societatem sui causa exstirpare amant, ferae autem non ita, nisi quaedam species famis causa, quibus quoque datae sunt bestiae in cibum secundum ordinem: verbo multis demonstrari potest, quod humanum [genus] {1} multo pejus sit feris sylvae immanibus ex se, quando exuti vinculis sibi relinquuntur. @1 sic J.F.I. Tafel$