2027. Quod ferae immanes quoque secundum ordinemmeis impressum vivant, non contra eum, constare potest ex eo, quod talis eorum anima est, et talis inde natura, quare secundum ordinem, at homo ejus anima est, seu intimius ac intimum ejus est, ut quisque amet proximum sicut semet, at interius seu mens naturalis, et corporea ejus, prorsus contraria sunt, non amat, sed destruere cupit omnes qui proximi dici possunt, et quo magis proximi, eo magis; quare non secundum animae eorum ordinem, ita contra omnem, prorsus contrario modo ac ferae; quare, ut dixi spiritibus, si mens naturalis hominis esset sicut ferae, tunc bene foret {1}, sed multo pejor {2} [est] ferae; quod spiritus audiverunt, et tacent. 1748, 21 Maj. @1 ms. feret ut apparet; J.F.I. Tafel fieret, sed vide indicem ad Amor, Ordo, et Odium$ @2 ms. pejus$