Spiritual Experiences (Buss) n. 2042

Previous Number Next Number See English 

2042. De animabus, qui in fide, [quod] {1} statim in altera vita interesse queant coelestibus

De Anima ista prius quid dictum videas [2030-39], is nunc inter coelestes spiritus erat, et absque remora potuit in fluvio {2} sermonis eorum unus esse, nec quicquam percipiebatur remorans ex aliquo falso inhaerente ideis, nec ab amore sui, repugnante; nam falsitates sunt, et amores sui et mundi, qui impediunt quod animae nequeant {a} esse in consortiis coelestium, in quorum consortia nemo admitti potest, nisi in certis statibus, priusquam {3} falsitates et cupiditates sunt vastatae et quasi abrasae, quae assimilari possunt angulatis, quae impediunt volubilitatem gyri in sermone unanimo plurium. 1748, 22 Maj. @1 sic J.F.I. Tafel$ @2 in me. flumine in fluvio emendatum; cf. 1147$ @3 ms. priusque$ @a h.e. quin animae queant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church