Spiritual Experiences (Buss) n. 2043
2043.
Quid significat "nihil esse"
Spiritus, qui non intellexerunt, quid esset, quod diceretur annihilandum esse, seu nihil fieri, putantes [quod] cum amitterent ea quae iis propria essent, nihil remaneret,
sic ut homo seu spiritus amplius nullius compos esset, sed sicut machina, omnis sensus et cogitationis expers {1}, saepius mihi dixerunt, quod nihil essem, et nihil fierem, sic illudendo,
quia non intelligebant, quid "esse nihil"; sed dabatur mihi iis respondere, quod id optassem, nempe nihil esse, imo prorsus nihil, tunc primum inciperem esse aliquid. @1 in perfectum in ms.$
This page is part of 
© 2000-2001 The Academy of the New Church