2044. Postea instructi sunt, quod "nihil" significaret id, quod homo perderet omne suum, hoc est suas cupiditates, ita iniquitates, et sic existeret alius, et quod non potuissent esse aliquid priusquam amiserint id quod eorum est, et in ratione, qua ea amittunt, seu annihilantur, incipiunt esse aliquid, et tunc haberent quicquid usquam desiderarent, et cogitarent, sicut anima, de qua supra [2037], nam datur ei {a} a Domino desiderare ea quae conveniunt, et ea quoque nanciscitur in copia, et cum delectatione, ac ita continue, dum est, et quantum est nihil sibi, ita indefinita habet, et ea cum intimo gaudio et laetitia, et perceptione indefinite pleniore, quam homo in suis delectamentis, et cum indefinita varietate; sensatio et perceptio tunc quoque infinite augetur, quam putarunt nullam fore, cum sensatio et perceptio delectamentorum a suis amoribus cessarent. Ita instructi spiritus ceperunt {b} cogitare, et optare [nihil esse], tametsi non boni essent, sed erant tunc in quadam specie somni. 1748, 22 Maj. @a = homini$ @b = coeperunt$