Spiritual Experiences (Buss) n. 2054

Previous Number Next Number See English 

2054. Cum ibi esset, legebam in Deut. I de populo judaico, quod misissent ad explorandum terram, et quae ibi sunt, quae in sensum spiritualem versa a coelestibus, sic ut nihil perciperet a sensu literali, sed solum a spirituali; dixit ad me, quod nesciret quid legam, sed quod audiat mirabilia, erat enim sensus interior, nempe quod per montem Emorraeorum [v. 7, 19, 20] significetur mundus spirituum malorum, per quem transirent in coelum, et per fluvium Eskol {1}, ubi fructus, et botri [v. 24, 25; cf. Num. XIII: 23], coelum interius, qui sensus verborum ibi erat, non autem literalis, e quo nihil percepisse se dixit, ex quibus constare potest, quomodo sensus Verbi Domini, exaltetur versus interiora coelorum, sic ut nihil remaneat a sensu literali, quod is fassus est, qui clara voce id mihi dixit, et quod essent harligheter {a}, quae audiret. 1748, 23 Maj. @1 inclarum et imperfectum in ms.; cf. indicem ad Coelum, Emorraei, Mons, Mundus, Verbum, Vinea, ubi fluvius Esel; ut et A.E. 403[11] ubi ad fluvium Eskolem$ @a = glorias, magnificentias (vos suecica)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church