2055. Inde ex viva experientia constare potest, qualis vita et gloria inest Verbo Domini, solum in sensu interiori; cum perceperunt aliqui spiritus in mundo spirituum, quod talis esset gloria sensus interioris Verbi Domini, ceperunt {a} poenitere, quod non voluissent credere, quod talis sensus, cui credere non potuerunt, inesset, dicentes, in eo statu, quod vellent credere; praeterea nihil intelligere potuerunt, nec percipere ab iis, quae vidit et audivit; nam et vidit et audivit, et percepit; quidam qui non credere volebant, putabant seu dicebant esse phantasias, sed cum asseveratum est, quod cum [quis] videat, audiat, et percipiat, quid magis potest esse? ii {1} quoque in coelum illud sublati, tandem fassi sunt, quod nihil minus sit, quam phantasia, nam realiter percipiunt, et quidem perceptione indefinite exquisitiore, quam in suo corpore. @1 ms. esse; qui (sic!)$ @a = coeperunt$