Spiritual Experiences (Buss) n. 2097

Previous Number Next Number See English 

2097. De iis qui a Christianismo fiunt Judaei

Qui Christiani nati et educati sunt, et se conferunt ad Judaismum, sive aperte, sive recondite apud se, in altera vita fiunt sicut vesani, inter spiritus non dari possunt vesani sicut in vita corporis, sed vesania eorum consistit in eo, quod similibus phantasiis insaniant, qualibus qui sani putantur in corpore; sed qui ad Judaismum se conferunt, ii sunt sicut vesani; quando inter alios spiritus veniunt, se habent similiter, quemcunque offendunt, arripunt, et projiciunt, et sic prorsus ut ii qui capti mente sunt: quendam hodie vidi a parte anteriore paulo altius fronte, e longinquo tamen, qui ita se gessit-qui {1} tamen mox expelluntur a societatibus, et demerguntur-et {2} visus sibi tunc quasi secum arripuerit aliquem spiritum, et circumverterit, quo evaserit demersus nondum scio. 1748, 27 Maj. @1 ms. gessit, qui$ @2 ms. demerguntur, et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church