Spiritual Experiences (Buss) n. 2098

Previous Number Next Number See English 

2098. Quod Dominus ex sola misericordia salvet hominem

Constare potest a multis, quod Dominus ex sola misericordia salvet hominem, et quod non poscat aliquam laudem, et gratiarum actionem, pro Divinis Ipsius beneficiis, constare potest a statu animarum, spirituum et angelorum, quibus nihil cogitare, dicere, agere datur, nisi permittente aut veniam dante Domino; ex se nihil possunt, et quod ex iis, seu quae eorum naturae sunt, ea sunt mala, ex quibus nulla laus, aut gratiarum actio; si spiritus sibi proponit gratias agere, nequicquam potest, nisi ex permissione manifesta et venia, ita sunt ea Domini. Sed {1} haec idea spirituali manifestiora mihi fuerunt, quod Dominus pro Divinis Ipsius beneficiis nihil usquam ab animabus, spiritibus et angelis, poscat. 1748, 27 Maj. @1 ms. Domini, quare Dominus per sed$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church