2119. Quod infantes ludere possint, nihil usquam timere, tametsi maligni spiritus adsint, et conentur inferre malum
Expertus hodie, et aliquoties prius, cum dabatur esse in societate cum infantibus, qui luderent innocenter, nam quicquid usque agunt, innocentia inest, tunc maligni spiritus circum irati et perciti ira, calumniati sunt, maledicentes, sic conantes inferre malum, sed infantes {1} ne hilum timebant, quandoque prorsus nesciebant, quod adessent, et quod ita maledicerent, sique novissent, usque per innocentiam tegerentur, ita coincidit, quod leones et ursi cum ovibus, et lactans in antro ludat cum serpente [Jes. XI: 6-8]. 1748, 29 Maj. @1 ms. infante$