2120. Quod spiritus dissimiles sibi {a} sint in altera vita {1}, quam apparuerunt in vita corporis
In altera vita, quia sibi relinquuntur, nec licet iis, sicut in vita corporis, aliud vultu ostendere, quam animo gerunt-nam {2} ibi assentatio per externa, non toleratur, nam illico, si vel minimus discessus verborum et cogitationum, manifeste internoscitur, imo quicquid in simulatione-ideo {3} cum in altera vita agere tenentur secundum indolem suam, inde ab experientia datum est scire, quod ii, qui in vita corporis vultu adblanditi sint, sic ut vix apparuerit aliquid imperiosi et morosi, usque ita morosi fuerint, ut vivere non potuerint, quin increparent, nec quicquam iis esset ex voluntate, licebat iis me increpare, putantes quod mihi imperare potuissent, sicut plerique putarunt, quare expertus, quod delectati sint continue dicteriis, et quidem ii qui conditionis homines fuerunt, vix aliter ac ii, qui in vita corporis, ex inferiori plebe, etiam ab infima, quibus non pudor, projiciunt aperte dicteria, sic ut non multum ab iis differant multi, et forte permulti, qui conditionis viri fuerunt, ita quid intus gerunt, patet; nam vinculo seu timore propter leges, et amores suos (interessen {b}) exuti, tales sunt. 1748, 29 Maj. @1 ms. vitam$ @2 ms. gerunt, nam$ @3 ms. simulatione, quapropter (sic!)$ @a h.e. alio conspectu$ @b = ambita (vox sueviva)$