Spiritual Experiences (Buss) n. 2121

Previous Number Next Number See English 

2121. De vento orientali

Contigit, quod spiritus, qui circum me, propter aliquam moram, conjunxerint se in societates perniciosas, quae amplius vix secundum ordinem potuerunt regi, quod etiam ostensum erat, cum societas quaedam ita confarcta quendam lacessere inceperunt, et huc illuc jactare, et {1} quidem insolenter, ei damnum continue inferre conantes, ex quibus, ut et aliis eorum machinationibus, quas observare potuerunt spiritus et angeli coelestes, constabat, quod societates eorum ab iis conjunctae fuerint, ad perniciem inferendam pluribus, sicut solet, dum sibi aliquantum relinquuntur. @1 ms. jactare; et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church