2146. Dum spiritus loquitur, ut nesciat aliter quam quod solus sit, qui loquitur, et tamen alii sint, qui simul idem loquuntur, vocari potest loquela simultanea; fuerunt qui loquuti sunt ita, et ego simul, et dixerunt postea, qui audiverunt, quod ego loquutus sum, cum is qui loquebatur similes voces, putabat quod solus esset, non sciens quod alii simul idem loquerentur. 1748, 31 Maj.