2147. De immortalitate animae {1}
Cogitare coepi, quod sint homines qui affectant immortalitatem famae, per gesta, scripta, et similia, tum per sepulchrales statuas et plura, ex quibus constare potuit, quod aliquid eos movebat ad immortalitatis desiderium, tametsi nossent quod morerentur, et plurima pars eorum vix crederet, quod victuri post mortem, sicut etiam fuit apud Romanos, de quibus notum est, quod immortalitatem prae aliis affectaverint, sic ut se morti obtulerint pro patria, modo nomen eorum viveret post mortem, quorum multi vix cogitaverint de immortalitate animae, seu vita post mortem. @1 vide ad 2132 annotationem$