Spiritual Experiences (Buss) n. 2157

Previous Number Next Number See English 

2157. Sed subito venit dubium, quod se quoque insinuavit in coelum interius, quod percepi, quia illico claudebatur, quia dubium affecit quosdam eorum, nempe cum intimiora eorum non sint vitiata {1} a malo haereditario et acquisito, sed solum ea quae sunt mentis naturalis, proinde primo intuitu apparebat, quod, quia intimiora non vitiata, quod ii tunc essent absque vitio, seu tales ut {2} sic puri seu sancti, de quo dubio aliqui eorum cogitabant; sed postea evanescebat, quia ita se res habet, quod angeli nequaquam possint esse in coelo interiori, nec in intimiori, nec in intimo, quin simul etiam in mente naturali, quae est angelorum interioris coeli, exui mens naturalis nequit, sic enim deforet id quod ordinem compleret, et forent amplius non angeli: quare vitiosum haereditate acceptum, et actualitate acquisitum, quod est mentis naturalis, harmonice correspondere debet, cum iis quae sunt intimiora, sicut intimiora cum intimis,et absque correspondentia, non potest existere aliqua sanctitas, quare correspondentia ista est, quae datur a Domino, quae est (2158.) facultas a Domino data, ut correspondeant ita, ut nesciant paene quod naturale habeant, data enim correspondentia, tunc naturale est tanquam nihil, et quasi abesset, sicut quod pellucet, tunc intimiora patent, quod est Solius Domini donum: quod constare potest ab experientia aliquoties ostensa, quod etiam animae recentes, qui adhuc in phantasiis suis seu corporeis, imo spiritus non boni, quoque in coelum auferri queant, sed modo dum in certis statibus sunt, in quibus concordantia dari potest a Domino; verbo correspondentia est, quae facit, ut videantur sibi angeli esse non spiritus naturales, cum tamen sunt naturales, sed naturale in certis statibus per correspondentiam quasi disparet; sed usque talis est homo, talis spiritus, et talis angelus, tam vitiosus, ut nusquam in aeternum correspondentia fieri possit, sed semper perficitur a Domino: quare etiam cum dissident, tunc e coelo in spiritus vertuntur, et ibi subeunt castigationes, usque dum correspondentia a Domino detur. 1748, 31 Maj. @1 ms. vitiato ut videtur$ @2 ms. et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church