2159. Cum intimiora indefinita sunt respective ad interiora, inde quoque constare potest, quod ne minima quaedam idea interioris mentis possit redigi in correspondentiam plenam, minus omnes ideae, quoad omnes variationes status persuasionis et affectionis, qui status quoque indefiniti sunt. 1748, 31 Maj.