Spiritual Experiences (Buss) n. 2160

Previous Number Next Number See English 

2160. Spirituum bonorum et angelorum interioris coeli delitiae

Praeter delitias interiores, intimiores ac intimas, etiam habent delitias sensuales indefinito numero, sicut, solum hic memorare liceat, quod porticus sint elegantes, longi, et ornati decoramentis perpulchris, cumprimis in exitu porticus repraesentantur vel palatia, vel horti, ut paradisi, quos in exitu spectant; in talibus porticibus, textis {1}, arcuatis, duplicatis quandoque, ad omnem harmoniam formatis, sibi ambulare videntur, et consociant sermones; praeter palatia, quae superbiora sunt, quam usquam aliquis in mundo sibi potest repraesentare, alii aliter [delitias sensuales habent], indefinitis varietatibus. 1748, 1 Junius. @1 nisi legeris tectis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church