2161. Quod nihil bonum nisi ex Domino
Spiritus maximopere se torquent, quomodo id intelligant, quod nemo possit facere aliquid bonum, nisi a omino, cum tamen jubeantur facere quod bonum, velle quod bonum, cogitare quod bonum, cum tamen ex se nihil boni cogitare, velle, facere possint, sic non intelligentes quid facturi, num quasi remitterent manus, et sic se paterentur agi, ita quandoque eorum sermo fuit; quia non melius intelligere, nec percipere possunt; at iis dictum, quod omnino debeant cogitare, velle et facere bonum, nec remittant manus, et quamvis tunc autument, illud ex iis, quod usque cum perpendunt, undenam eorum cogitatio boni, et voluntas boni {1}, quod tunc agnoscere debeant, quod illud ex Domino, non ex semet, Dominus dat et cogitationem boni, et voluntatem boni, ita omnes debeant bonum facere, sed usque scire, et sic intelligere, quod Bonum non sit eorum, sed Domini. @1 ms. veri sed vide mox inferius cogitationem boni, et voluntatem boni$