Spiritual Experiences (Buss) n. 2162

Previous Number Next Number See English 

2162. Dum aliquis in idea spirituali angelica est, clare potest percipere, quod nulla cogitatio, et nihil voluntatis ex eo veniat, sed quod aliunde influat, tametsi homo putat quod ex semet, at qui non in idea spirituali angelica est, nequaquam id potest intelligere, et sic intelligeret, minus quod omne bonum a Domino; quod tamen angeli manifeste vident, et percipiunt: qui in interiori coelo sunt, vident, et sic intellectualiter persuadentur, qui in intimiori ac intimo, percipiunt. 1748, 1 Junius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church