Spiritual Experiences (Buss) n. 2184

Previous Number Next Number See English 

2184. Continuatio de idea spirituali

Spiritus, quidam, qui increduli erant, quod ideae spirituales dentur, ex quibus permulta, et plura, quam {1} putabant, videre, et percipere possent, ii in superiorem paulo regionem sublati sunt, et dabatur iis videre plura in singulis ideis meae cogitationis, sic ut idea spirituali viderent causas, et plura, quam usquam prius credere potuerunt; sicut objecta offerebantur, quae aliqua erant, et magnopere mirati, et fassi, quod idea spirituali plura perspicerent, quam usquam aliquis credat, sic quid in ideis, quid intellectuale, quid ex affectione, quale intellectuale, num id quod cogitaret {a}, solum ex intellectuali proveniret, vel ex affectione, et qua affectione, tum quomodo unum cum altera {b}, sic quid operari possit fides intellectualis, dum veritas est, quae creditur, et plura similia. Tum quod fides intellectualis quoque a Domino per coelum influat, et quod homo nequaquam fidem ac fidei verae quicquam possit sumere, sed quod a Domino Solo datur; imo quod etiam idea spirituali percepi, quod homo non possit usquam per fidei {2} intellectualia penetrare in coelos, et quod prius idea rumperetur, quam ut pervenire posset ex propria hominis vi in coelum, sed quod Dominus Solus faciat, ut ea quae sunt persuasionis veri, et perceptionis boni, seu fidei, eleventur versus coelum, et tantum, quantum Domino beneplaceat. 1748, 4 Junius. @1 J.F.I. Tafel et forte ms. quae$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. fi fide, quod fote prorsus delendum$ @a intellexerim cogitabant$ @b h.e. quomodo cooperaretur intellectuale cum affectione seu voluntate (vide indicem ad Idea)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church