Spiritual Experiences (Buss) n. 2185

Previous Number Next Number See English 

2185. Dixerunt, quia loquuntur nunc mecum, quod ea quae scripsi, ita rudia sint et crassa, ut arbitrentur {1}, [quod] nihil ex verbis istis seu sensu mero verborum possit intelligi, quod interius; percepi etiam idea spirituali, quod ita esset, quod rudissima essent, quare dabatur mihi respondere, quod sint modo vasa, quibus puriora, meliora et interiora infundi queant, sicut sensus literalis, et {2} quod talia quasi vasa sint sensus literae plures apud prophetas, et quod sint non solum rudia, sed etiam ex fimo et sterquilineo, et ex luto, et quidem iis infundi queunt interiora munda et sancta; sicut quod Dominus irascatur, furat {3}, occidat, quae ita incondita sunt, ut vix credi possit, [quod] aliquid boni infundi possit, cum tamen ad captum vulgi loquuti, et si aliter non potuisset boni quid infundi, quia non intelligeretur; ita addere dabatur, si vellent manere in sensibus literae, tunc ex similibus spurcis vasis {4} potuissent formare suam scientiam, et qui doctrinam, valde possunt falli. 1748, 4 Junius. @1 J.F.I. Tafel arbitrarentur$ @2 omissum a J.F.I. Tafel ut deletum$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms furiat$ @4 ms. spurcis et vasis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church