De infernis Sirenum
Quales sirenes prius aliquoties descriptum [vide indicem], sunt malitiosissimae, et hauserunt in mundo simulare bonos quasi angelos, quapropter in externis spargunt a se affectiones boni, et inde insinuant se spiritibus simplicibus, qui exteriora cogitationum hominis seu naturalia ejus referunt, ita tenent se in mundo spirituum, et aegre possunt inde detrudi, talia enim elevant spiritus malos ab inferno satis longo tempore, et per talia intrant in hominum cogitationes, et prorsus ducunt, sic ut sint pessimae obsessores, quia internae, a quibus homo nequaquam possunt defendi, nisi a Domino, contumacissime agunt, nec timent aliquid, fidunt suis artibus, sciunt etiam per labyrintheos gyros se insinuare, unde loquuntur, quandoque ita, ut audiantur alibi quam sunt, ita frustra quaeruntur, hoc vivis experientiis multis scire datum. Sunt duorum generum, quidam pro fine habent imperare homini, et cuicunque societati, ad quam venire possunt, ita obsidendo cogitationes, et ducendo, sunt molestissimae, alterum genus simile, sed non tali imperandi oestro, omne liberum tollunt eis qui bene cogitare volunt, et liberum dant [eis] qui male volunt, sunt enim illae quae ibi cogitant, sunt obscoenissimae, sunt magae, sunt contra omne bonum et verum; unde talis turba prius dictum est [cf. 3205 ff.] . Inferna earum fuerunt antrorsum ad distantiam versus sinistrum, qui imperare volunt paulo dextrorsum ibi, in cavernis diversis; sed vidi quod inferna illarum mutata fuerint, et translata ad tergum sinistrorsum admodum profunde, unde nequaquam amplius erumpere possunt, et infestare spiritus et homines, sunt ibi sub densa nube, per quam eorum artificia penetrare nequeunt, ingestae ibi sunt turmatim, quinquagenae, centenae, pauciores aut plures, hoc perstabat per plures horas; infernum ibi est supra sicut ingluvies cum faucibus, quae exporrigibilis fuit, ac ut statim venerunt, exporrigebat ingluviem ectendo et formando illam secundum labyrinthos, quibus se immiserant, et ingurgitavit illos, et detrusit sic profunde sub terra infami ii, unde exire nequeunt. Hoc apparuit mihi 1752, 5 et 6 Aug: nam formant sicut serpentinos nexus, in quibus se ponunt, et tunc non moveri possunt ab aliis nisi per similes nexus, tale est in altera vita.