De infernis dolosorum intus, et bonorum extus
Lingua
Sunt qui in mundo apparuerunt extus boni, mites, officiosi, sed jucundum eorum fuerat quod intus recondiderunt, quod nocere proximo quocunque modo possint, tales non dignoscuntur ab aliis, ut (Losche Bryggaren emot mig boende)*, tales etiam in altera vita tenent se in alto diu per quod extus mites et boni fuerint, hoc apud simplices qui non altius vadunt, se enim sic elevant per viam ad dextram, ubi sunt tales qui similes fuerunt, at volunt ut alii imprimis tales noceant aliis, sedent ibi ad dextram ad lateralem partem, et ibi delectantur talibus; tales missi sunt in infernum ibi, absorbti sunt a nube, quidam praecipitati illuc, et hoc per plures vices, semper alii succedentes; sunt maligni genii: qui elevantur ab illis tales sunt, dum cogitant illa quae fidei sunt, quia aliquid tale cogitarunt et crediderunt, adigunt alios, in quos operantur, linguam mittere inter dentes, ut manducent et sic amputent illam, tentamen ejus et talium perpluries experiri datum, ut scirem quales sunt, gavisi qui si hoc potuissent, quod prorsus me perdidissent, absque lingua enim privarer facultate edendi, tum quoque loquendi, ita conversandi cum hominibus; inde est, quod maxima illis cupido, cupido talibus et inde jucundum illis augetur secundum damni magnitudinem, nunc per duos dies vidi plura millia ita inglutita in novum eorum infernum.
* = Losche Cerevisiae Coctor exadversus me habitans (verba suecica)