De visione domus et spirituum ibi, tum urbis et aedificiorum
Cum in lecto eram et in somno, a Domino missus sum in statum visionis, in quo non prius fueram, eram in visione vigili, cogitabam enim jugiter quod in altera vita apud spiritus essem, tametsi corpore in mundo, sic ut quod tunc videbam, videbat spiritus meus sicut separatus a corpore; vidi tunc magnum aedificium lapideum, in quo scalae in medio per orbem sursum ducebant, et conclavia erant circum circumcirca, ibi veni ad summum ejus, et vidi aliquot ejus, quibus dicebam quod vellem videre conclavia illius aedificii, si quis mecum ire vellet, tunc mihi dabatur puer qui monstraret, is ducebat me in varia conclavia, ubi homines, ab uno conclavi in alterum, in singulis aliquid speciale erat visum, quod utensilia et ornatus, et in singulis loquebar cum illis ibi, et vidi facies eorum in clara die, et vocem audivi sicut hominum in mundo, et semper sicut vigil, cogitans quod inter spiritus essem, ut viderem illos quales illi se vident, erant claris faciebus omnes, et erant claris loquelis, ubique eram acceptus, nec scrutabantur quis essem, inde patuit mihi quales illi habitant inter se in altera vita, et se consocient similiter ac in mundo, et quod ibi multo plura mirabilia sint, quam in mundo, sed ad hoc nihil respondebant.