De Sirenibus et ideis
Supra memoratum [4595], quod faciant per circumvolutiones, quoddam quod postea projiciunt a se, et quod mirum, cum loquuntur per illud loquuntur, et vox auditur sicut inde, tametsi ad multam distantiam abinde foret, nec aliquis spiritus scire potest ubinam sunt, auditur sicut ibi, imo etiam quamdiu illud manet ibi in loco, sunt tutae, non adiri possunt, nec laedi ab aliquo; in involucro illo intus plerumque est baculus, per quem significatur potentia: angeli sciunt ubinam sunt, et cum conjectae sunt in infernum, tunc quoque pupae illae exfasciabantur, et hoc satis diu, in longa serie, et postquam exfasciatum seu evolutum fuit, tunc primum adiri possunt. Solent etiam semet involvere fasciis, et sic quoque tutae sunt, nec adiri aliquo damno [possunt] , nisi prius exfasciatae sunt.