4599.
Quid fasciae illae, inquisitum est, sunt ideae illarum, quae varie ab illis formantur, et sic circumvolvuntur, et cum ideae illarum ita circumvolvuntur, sunt ipsae illae, nam mens cujusvis seu cogitatio consistit ex ideis; inde se quasi transferunt in talem pupam, et cum loquuntur alicali, vox non auditur quam inde, prorsus sicut ipsae forent ibi: inde patet, quod ideae cogitationis hominis, quae ex affectionibus, reales sint, quia transscribi ita possunt. Magia illa ab inferno magico est. Nisi forent ideae reales, nusquam tale existere posset. Sunt quae involvunt alia quam baculos; quaedam etiam aliquos spiritus, qui id recipiunt; quaedam obscoena, sed tales rejiciuntur prorsus.