Spiritual Experiences n. 4627

Previous Number Next Number See English

4627.

Influxus, lux, sensualis homo
Qui interiora hominis non novit, nequaquam potest scire qualis communicatio sit animae cum corpore, et eo minus, cum prorsus nullam ideam animae habeant, deque quali ejus prorsus nihil sciant, ita ignoratur, ut ne quidem definiri queat, nisi per quod sit intellectuale, et cogitativum, sed quale hoc nescitur, num sicut aethereum quid, aut flammeum, aut exhalativum, aut sicut parvulum vivum, ut dominans in suo mundo systematico, aut aliud, at plerique nullam ejus ideam habent, praesertim cum hypothetica de illa nota sunt, haec confundunt prorsus ideas de illa. [2] Quia nescitur qualis est homo quoad interiora, corporeum hominis est quod videat terrestria et illa quae mundi sunt, audiat loquentes, gustet seu sapiat quae eduntur, odoret illa quae in aere fluitant; et quod sentiat tactu per totum corpus, hoc corporeum est hominis, hoc moritur et fit cadaver, cum illis quae proxime concurrunt ad sistendas illas sensationes; corporeum etiam est omnis actio et gestus, tum loquela, quare musculi, qui proprie caro vocantur. [3] Interiora hominis, quae non moriuntur, ita succedunt, est Sensuale, est naturale, est spirituale naturale, haec sunt externi hominis; postea est coeleste spiritualis, est coeleste, et intimum caret nomine, quia immediate recipit Bonum et Verum quae procedunt a Domino, haec sunt Interni hominis: medium inter externum et internum hominem, vocatur Spirituale coelestis. [4] Omnia haec realiter existunt in homine, et succedunt sibi mutuo, et apud unumquemvis dominatur unum, et sunt inter se distincta; hoc quoque constare potest ex eo, quod in universa natura perpetuae compositiones et derivationes sint, ita quoque in homine, hoc quoque constat ex coelis, qui divisi sunt similiter, et quoque ab infernis; et homo est vel coelum in minima forma, vel est infernum in minima forma, universum enim coelum in communi consistere debet a totidem sui imaginibus in particulare, aliter non particularia quadrant cum communi, nam commune ex se nihil est, sed fit, existit et sic dicitur commune a partibus suis, quatenus sun effigies sui. [5] Unaquaevis divisio interiorum hominis habet distinctum lumen et distinctum calorem ab aliis, sensuale habet lumen crassum respective, et hoc lumen datum est per multam experientiam discernere a luminibus interioribus, et observatum est, quod quoties in hoc lumen demissus fuerim, toties obvenerint ab infernis spurca, et scandalosa, sic ut hoc lumen sit perniciosum; ex causa quia terrestria, corporea et mundana in hoc lumine sunt. [6] Hoc lumen sistitur, cum talia cogitationi obveniunt, quae prorsus visa, audita et sentita sunt, sic ut cum videt, audiat et sentiat illa intus, ita cum facta scadalosa quae viderat, et de quibus audiverat, verba spurca, et plura quae intus sentiuntur plane sicut extus sentita sunt. [7] Cum autem homo ab hoc lumine elevatur, sic ut abstrahatur seu abducatur paululum a sensualibus, tunc venit in lumen interius, quod non sensualis est, sed naturalis interioris, cum homo in illo lumine est, tunc est in meliori statu, est tunc in apperceptione de sensualibus, de quali eorum et de causis; si adhuc interius cogitare potest, tunc est in lumine adhuc interiore, nempe in spirituali naturalis; haec lux est quoad partem ex luce coeli in luce naturali; veteres sophi, inter gentiles, hoc noverunt, et dixerunt, ut patet apud eos in libris eorum, quod si animus abduceretur a sensualibus, veniret in lucem et in beatitudinem superiorem. [8] Probe sciendum et considerandum, quod omnis intellectus et inde cogitatio hominis sit ex luce, quae influit, sicut enim visus oculi videt objecta quae extra se, per lucem mundi, ita intellectus videt per lucem coeli, intellectus interior per lucem coeli, exterior per influxum lucis coeli in lumen mundi, inde omne intellectuale, nam intellectuale est visuale internum, seu intellectus est visus internus, inde ex luce coeli, quae a Domino, in qua sapientia et intelligentia, nam lux illa est ex Divino vero procedente a Domino, inde ex luce est cogitatio, apperceptio, reflexio, animadvertentia, prudentia, analysis rationalis, judicandi, discernendi, et ligendi facultas, omnia illa ex luce, quia sunt visus interni. Quapropter quicquid audit homo, in lucem illam transit, ut percipiatur.* [9] Omne autem voluntarium hominis est ex calore, voluntarium mali, est ex calore mundi, in quod influit calor coeli, et ibi adulteratur; voluntarium autem boni est ex calore e coelo, nam calor spiritualis est amor qui procedit a Domino ut a sole coeli, ille calor est calor coelestis et spiritualis, qui est amor, ex illo calore est omne bonum, ita omnis affectio boni et veri, consequenter omne vitae, et haec sunt voluntatis; inde etiam omnis calor vitalis in homine, qui percipitur maxime cum in amore est, nam quantum in amore, tantum incalet, et tantum accenditur vita ejus quasi igne; - [10] Ex his sciri potest, quid ignis coelestis, et quid ignis infernalis, quod nempe ignis coelestis sit amor benefaciendi omnibus, et ignis infernalis amor malefaciendi omnibus, est etiam igneum vitale, quod non est ex igne solari mundi, sed ex igne solare coeli. [11] Animadverti ex frequenti experientia, quando demissus fuerim in lumen sensualis, et quoties in illud veni, quod probe scire datum est, infernales spiritus infundebant foeda et scandalosa, quae illico cessabant, cum ab illo elevabar. [12] In diluculo quodam datum est videre per lumen sensuale etiam spiritus qui in altera vita in lumine illo essent, apparebant in foro turmatim, portantes saccos, in quibus materiae rudes, ponderantes illa, et deportantes; erat turba quae in sensualis illius lumine est, ut sunt plures ex plebe, qui nihil cogitarunt altius, quam solum ad illa quae videbant oculis suis, et audiebant auribus; quaedam tunc Sirenes aderant, dicebant illae quod velint hic esse, quia vident oculis suis homines; et dictum quod illae non nisi quam visu obscuro videant, seu potius animadvertant spiritus qui in lumine interiore, ita quod etiam illae essent modo in lumine sensualis seu infimi naturalis. [13] Qui in crasso illo lumine est, nempe in sensual, is quoque est in voluptatibus corporis et sensualium, quae illi primaria vitae, et quoque in talibus scientificis, quae ad illa promovenda conducunt; et cum ex illo lumine cogitat de veris fidei, de coelo, et de Divinis, illa nihili facit, et rejicit, sicut talia quae quidem dicuntur, sed quod non sint, quia non videt illa, nec tangit, credit solum sensibus, tales sensuales homines sunt nunc copia in mundo: quapropter veteres dixerunt, si homo possit abduci a sensualibus, quod visurus mirabilia, et elevaretur versus coelum. [14] Quapropter dum regeneratur homo, in illa quae sensualis luminis et caloris sunt, insinuantur a Domino vera fidei, et bona charitatis, tunc continentur una cum interioribus: nec se abduci patiuntur, tunc enim spirituale lumen in illo lumine est, et ducit illud sicut anima corpus. [15] Quod tale sit lumen sensuale, est quia omnes qui ab inferno in mundo spirituum sunt, in tali lumine sunt, et cum in tali, est in consortio cum infernali turba ibi.
* Sidebar: obs: quod semper videat extra se objecta, non intra, ita ordine interiora in externis [imperfectum in ms.]


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church