De anima
De vita post mortem, quantum perceptiones eruditorum a perceptione ineruditorum, differant constare potest, Eruditi, hoc est, qui scientiis instructi, ex hypothesibus de anima, et ex sua inde cogitatione de illa, animam vel fecerunt aethereum quid, vel flammeum quid, vel igneum quid, vel cogitativum quid, et sic residere posse in aliqua parte corporis, vel in glandula parva, vel in corpore striato, vel in ventriculis, vel in corde, inde ideam de anima captarunt, ex qua idea, nusquam possunt sibi fidem facere, quod victura sit post mortem, sed quod dissipabitur, et hoc confirmant apud se scientiis suis; at ineruditi qui in bono, illi nihil tale curant, sed dicunt se victuros post mortem, nihil cogitando de anima, in quam cogitationem non ideis talibus intricatam et conspurcatam, insinuatur latenter quod victuri ibi corpore, sicut angeli; nam in talem perceptionem influxus talis est; at in perceptionem eruditorum est influxus, quod nequaquam anima quia talis vivere possit post mortem, et si victura, erit iterum in corpore materiali. [2] Quod eruditi tales sint, est quia scientias discunt famae eruditionis causa, ut promoveantur ad honores, et sic ad lucra, non autem ut per scientias sapiant, scientiae enim sunt media sapiendi, sed qui ita illas discunt, illis sunt media insaniendi; et cum evecti sunt ad honores, vivunt sensuales prorsus sicut alii; inde est, quod eruditorum plerique, si paucos exemeris, omnia naturae tribuant, et se morituros credunt sicut bestiae, et vitam nullam fore post mortem corporis, nam sensuales scientiis imbuti in talibus possunt se confirmare, fallacias enim applicant.