De Influxu
Influxus in universum coelum, est a Divino Humano Domini, inde quia Divinum Humanum ibi est omne in omnibus, universum coelum repraesentat hominem, et omnibus societatibus ibi correspondent singula apud hominem. [2] Universum coelum in communi, et Dominus in particulari influit in unumquemvis angelum, inde ei forma humana, et quia in coelo, in forma splendidissima, et pulcherrima, ut si videres obstupesceres, et diceres quod talis species transcendat omnem fidem; forma ei humana et talis est, quia Dominus in particulari influit in unumquemvis, et coelum in communi in unumquemvis, et unusquisque reciproce in coelum, hoc fit ex unione per amorem mutuum, qui charitatis, et per conjunctionem inde cum Domino. [3] Inde constare potest manifeste, quod Humanum Domini sit Divinus, per quod Dominus quoad Humanum etiam Divinus sit; et quod assumsit Humanum, ut faceret id sicut Humanum Jehovae fuerat prius, nempe quod cum transivit per coelum, fuerit Divinus Homo; nunc adhuc magis. [4] Influxus inde est in omnem hominem, nam interiora ejus sunt ad imaginem coeli formata, exteriora ad correspondentias, quare interiora hominis sunt coelum in minima forma: influxus in illum ut in parvulum coelum est a Domino singulariter et universaliter, et coelum communiter et particulariter. [5] Inde nunc est, quod mali spiritus et genii, quia non correspondent, in luce coeli appareant ut monstra, quaedam tam horrenda, ut describi nequeant, quaedam, in quibus animalium brutorum formae elucent, et sic porro.
De influxu
[6] Qui sunt in lumine sensuali, rarissime si unquam possunt esse in bono et vero, seu pro fine habere bonum et verum, proinde non patriam, non justum, sed modo se, suum lucrum, et suum honorem. [7] In lumine sensuali sunt omnes adulteri, qui jucundum in adulteriis perceperunt, illi rejiciunt omnia fidei et charitatis, imo etiam talia quae solent ad interiorem aliquam lucem intromittere, in tali etiam lumine sunt voluptuosi: et quoque in tali avari. [8] Missus sum in lumen illud, et quoties illuc veni, influebat malum et falsum, scandalosum contra Dominum, coelum, bonum et verum, spurca et foeda, imprimis lasciva adulteriorum; causa est, quia spiritus qui tales, in illo lumine sunt, et tunc influunt: et pauci sunt qui regenerari se passi sunt usque ad sensuale, sive exterius naturale; ut primum subtrahebar ab illo lumine, in lumen interioris naturalis, quod fiebat cum perplura foeda obvenirent, tunc exemptus fui illis, et in cogitationem et fidem de bono et vero veni, etc. Homo in lumine sensuali multum est, sed sunt qui in lumine interioris naturalis, hoc alternative, et qui mali, ducuntur a spiritibus interioribus malis; qui dolosi, adhuc interius vadunt, et inficitur totum naturale, nam abducunt a sensualibus suis cogitationes versus interiora, ubi sunt bona et vera, et illa ejiciunt vel prophanant. [9] Inter turbam vilem sunt perplures, qui nusquam supra sensualia elevarunt cogitationes, et illi sunt, qui nec Deum timent, nec homines, neces, adulteria, et talia pro nihilo aestimant: at inter illos sunt, qui in bono, qui per talia quae vitae civilis, et moralis, et quoque spiritualis, elevarunt cogitationes, quidam eorum sunt minus sensuales quam eruditi, percipiunt interius quod non eruditi.