Spiritual Experiences n. 4630

Previous Number Next Number See English

4630.

Influxus
De correspondentia omnium organorum, membrorum, et viscerum actum est, ad finem Capitum - -eo fine, ut inde sciretur, quod influxus sit e mundo spirituali non solum in hominis interiora in communi, sed etiam in singula ejus, usque ad corporea, influxus enim est in functiones et usus corporeorum, et cum in illos etiam est in formas, nam usus et formae eorum unum faciunt, sicut principale et instrumentale, nam haec duo simul erunt, ut aliquid fiat, et cum aliquid fit, utrumque facit unam causam, ita cum e spirituali mundo fit influxus in usum organi, fit in ipsum organum, hoc enim prorsus formatum est ad usum, ut instrumentale ad suum principale, sicut oculus ad visum; cum in visum fit influxus, fit quoque in oculum seu organum ejus, et sic porro; ut convinceretur homo quod influxus sit e spirituali mundo in hominis singula, ideo de correspondentiis tunc est actum; tum quoque ob causam, quod Verbi exteriora sint significativa spiritualium quibus correspondent.

De illis qui projiciunt se in respirationem
Fuerunt plures ex malis spiritibus qui subjecta injecerunt in respirationem.*
* haec paragarphus inabsoluta, lineis pinguibus transversis deleta, potius omittenda esse apparet


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church